f. 162v
In die, quo ego celebravi festum
Sanctae[1]
Genoveffae[2]
virginis, ac protectricis
praesentium[3],
dum mihi sug[g]ererentur difficultates circa emendationem animarum, difficultates inquam, quae non erant ex me descendentes, ego afficiebar taedio quodam et perturbatione, quae me
impediebant[4]
circa spem bonam quam semper habui,
et[5]
pro earundem tristitia tollenda, mihi datum est considerare, et sentire ea quae sequuntur.
quatuor quae iuvant ad augendam spem faciendi fructus.
Primo quod non debeam facile permictere, me distrahi extra opera, quae ad me pertinent, et in quibus iam versor.
2o quod non debeam humanam, et propriam sollicitudinem meam tam late extendere.
3o quod circa illa opera quae mihi sunt prae manibus debeam
extendere[6]
omnes vires meas.
4o ut ita procedam in his operibus charitatis sicut qui per ea sola quae tractat sibi facere velit viam ad caetera.
Hi ergo[7]
defectus qui ex me
_______________