f. 150v
ex desuetione actuum perduntur affectus etc.
desuescunt ab actuali paupertate,
et[1]
mendicitate, caeterisque sanctis actibus Crucis Christi facile perdunt affectus ipsos ad tales actus exercendos.
Orandus
est[2]
autem igitur Jesus Christus Crucifixus, ut per nulla exercitia dimoveamur, aut retrahamur, sed nec retardemur ab eo cursu, quo debemus semper ferri ad crucem ipsius,
vel[3]
ad mortem
Domini Nostri Jesu Christi[4].
Quisquis enim huc huc
fertur[5],
et ad veram vitam, et ad veram resurrectionem,
et ad salutem
fertur[6]
difficilis via amatoris vitae spritualis etc.
. Amatores autem vitae huius temporalis difficiles vias, et periculosas sequuntur,
etc.[7]
In festo sanctae Emerentianae Virginis, causam cognovi quamobrem debeat anima mea benedicere
Dominum suum Jesum Christum[8],
qui illam Martirem, et virginem cathecumenam adhuc ad se tali die traxit,
cuius[9]
praecibus puto factum esse, ut senserim magnam, et multam devotionem, tam in
_______________