f. 150r
effectum veram, et actualem paupertatem.
Voluntas hoc efficiendi per gratiam Dei iam diu in me fuit. Utinam igitur det Deus
cogitare[1]
in omnibus
quod[2]
expediat in laudem suam, et ut fiat in omnibus
voluntas bona ipsius[3]
beneplacens, et perfecta.
Supradictum desiderium respiciebam[4] non tamen[5] ad meam personam, quam (facta suppositione, quod essemus multi in eadem familia[6]) ad alios. Voluntas quaerendi hostiatim quemlibet pastum etc. Pro me enim iam diu Dominus dedit sentire voluntatem quae est, ut quemlibet pastum deberem per me ipsum hostiatim[7] quaerere[8] ubicumque terrarum essem: quae voluntas mea, sicut, et caeterae omnes, quae abnegationem, et abiectionem concernunt, et quicquid est virtutis, ac gratiae, utinam semper in me crescant, et tam bene[9] ipsis[10] non dubitem[11] uti, sicut si semper ipsis actualiter, et directe uterer.
Multi enim sunt, qui dum
aliquamdiu[a]
_______________
- ↑ aliquamdiu] seq. de, sed omittimus
_______________
- ↑ cogitare] cognoscere MF
- ↑ quod] quid MF
- ↑ voluntas bona ipsius] ipsius voluntas bona et add. et MF
- ↑ respiciebam] respiciebat MF
- ↑ tamen] tam MF
- ↑ familia] add. vel domo MF [p. 610]
- ↑ hostiatim] ostiatim MF
- ↑ quaerere] mendicare MF
- ↑ bene] add. quum MF
- ↑ ipsis] add. actualiter MF
- ↑ dubitem] dabitur MF