Page:FC 1042.djvu/314

From GATE
Revision as of 09:42, 6 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 149v



desiderium nihil habendi pr[a]esentialiter etc. nihil habendi pr[a]esentialiter, et sic[1] rogavi ex intimo corde Christum in altari coram oculis meis existentem ut siquidem fuerit ipsius voluntas et beneplacitum, mihi in perpetuum, id est quandiu fuero in hac vita mortali, nullus transeat annus in quo saltem semel non accidat iuxta tale illud[2] desiderium. Sic similiter[3], quolibet anno evacuari omnibus praesentibus, et inveniri nihil realiter habere etc. quolibet anno debeam evacuari omnibus pr[a]esentibus, et invenire in eo quod est realiter nihil habere eorum, quae ad presentem vitam[4] pertinent[5], neque pro me, neque pro aliis quibuscumque, quod si haec gratia (quam ego magnam reputarem) non evenerit ex parte ipsarum rerum, det[6] mihi cogitare[7] unde[8] ipsi Deo placeat ut ego talem regulam devoveam, quantum ex me est idem[9] me effecturum esse hoc ipsum, privando me semel in anno ab omnibus praesentibus, et sic reducendo ad

_______________

  1. sic] ita MF
  2. tale illud] illud tale MF
  3. similiter] videlicet et add. quod MF
  4. vitam] victum MF
  5. pertinent] pertineant MF
  6. det] detur MF
  7. cogitare] cognoscere MF
  8. unde] utrum MF
  9. idem] id est MF