Page:FC 1042.djvu/295

From GATE
Revision as of 12:42, 5 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 140r



Deum nolle sibi dare, vult enim dare fidem unicuique sed non extra Ecclesiam vivere volenti, ubi non est salus, neque vita, neque vera resurrectio. Multiplices sensus et varia dona gratiarum habet quilibet fidelis et Catholicus Christianus quorum omnium et[1] singulorum rationes, et scripturas aut verba sacra quibus nituntur[2], si per se quaeretur[3], et[4] per se iudicare vellet, varia detrimenta pateretur. Eva magnum donum gratiae ad credendum verba[5] praecepti Dei, per verbum Adami sibi factum[6] acceperat, sed statim audita[7] quaestione[8] cur praecepisset Deus, etc. Deum[9] inquam ipsa quaerit rationes praecepti ad credendum ei, qui nec aedificari, nec aedificare poterat (sicut sunt plerique omnes haeretici) ipsa donum fidei perdidit, quo effuso facile fuit eam decipi, et persuadere[10]

_______________

  1. et] om. MF
  2. nituntur] innitantur MF
  3. quaeretur] quaereret MF
  4. et] add. quaerendo MF
  5. verba] verbo MF
  6. factum] facto MF
  7. audita] add. cum intentione MF
  8. quaestione] add. serpentis, qua quaerebatur MF
  9. Deum] dum MF
  10. persuadere] persuaderi MF