Page:FC 1042.djvu/250

From GATE
Revision as of 15:49, 2 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 117v



Paratum esse finire vitam in quolibet bono opere. solum Christum ita esse paratum, ut in quolibet tali bono opere, utcumque[1] sit, libenter[2] velit finire vitam. Hic mecum quoque dum[3] quererem aliquam causam devotionis, et gratiarum actionis ex eo ipso, quod praedictus Canonicus Beato [4] Bartholomeus mortuus fuisset post medium noctis diei Dominici[5], videlicet circiter secundam horam, illud mihi occurrit ad spem bonam, quia[6] praedictus fuerat (et hoc certe[7] sciebam ex fide[8] ipsius, et ex socio) optime, et continuo ex multis annis devotissimus erga honorem Sancti Michalis[9] Arcangeli, cui quidem cum omnibus aliis Angelis dies lunae in spetiem quamdam com[m]emorationis in quibusdam[10] ecclesiis dicata est, gaudebam enim quod tali die obiisset, et ex hoc consolabar. Die alio quodam cum celebrarem officium missae principali intentione pro Bac[c]alaureo[11] Alfonso nostro, qui die praecedenti abierat Lovanium, ego tenens in manibus meis indignus dignissimum Eucharistiae sacramentum, recognovi magnam

_______________

  1. utcumque] ubicumque MF
  2. libenter] lubenter MF
  3. mecum quoque dum] quoque dum mecum MF
  4. Beato] dominus MF
  5. Dominici] dominicae MF [p. 583]
  6. quia] quod MF
  7. certe] certo MF
  8. fide] fine MF
  9. Michalis] Michaelis MF
  10. in quibusdam] a multis MF
  11. Bac[c]alaureo] domino Alvaro MF