This page has been proofread
f. 75r
mentio[1] defunctorum in missa etc.[2] tempore quo detinebar in memento cum satis magna animi mei devotione[3] sese mihi obtulit ut[4] rogarem Patrem qui[5] dignaretur in tali anima glorificari item Filium et Spiritum Sanctum et Beatam Mariam Virginem item quae[6] dignaretur ipsam animam admittere ad ordinem beatorum[7] doctorum secundum promissum illud[8].
In festo Sanctorum Cosmae et Damiani sensi magna[9] desideria erga venerationem Sanctissimi Sacramenti et Sanctorum qui in coelis sunt et circa cultum impendendum Imaginibus et reliquiis Sanctorum voluissemque posse semper coram Sanctissimo Sacramento. semper adesse coram Sanctissimo Sacramento ubicumque reservaretur[10] in Germania
_______________
- ↑ mentio] memoria MF
- ↑ etc.] om. MF
- ↑ devotione] elevatione MF [p. 549]
- ↑ ut] uti MF
- ↑ qui] quatenus MF
- ↑ quae] quod MF
- ↑ beatorum] laureatorum MF
- ↑ illud] add. Qui docti fuerint et ad iustitiam erudierint multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates MF
- ↑ magna] add. quedam et intima MF
- ↑ reservaretur] reservatur MF