Page:FC 1042.djvu/164

From GATE
This page has been proofread



f. 74v


nomine ipsius cum recognitione magna quia[1] non imitatus fuerim[2] Christum ipsum neque hos[3] qui ei serviebant et accedebant[4] adorando recognoscendo audiendo compatiendo petendo ab eo gratias et omnia necessaria, etc.

Hic etiam mihi sese[5] offerebant illa in quibus[6] defunctus potuit peccasse[7] verbi gratia petebam veniam pro defuncto veniam pro his in quibus forte deliquisset. pro his[8] omnibus in quibus forte deliquisset circa Obedientiam suam Paupertatem et Castitatem quia erat monachus ordinis sancti Francisci.

Item circa defectum docendi cum etiam[9] doctor et praedicator esset[10]. Item circa curiositatem superfluam sciendi item circa vanam gloriam quae solet sequi tantos viros etc.[11] in eo loco ubi fit


_______________

  1. quia] add. quod MF
  2. fuerim] fuerit MF
  3. hos] eos MF
  4. accedebant] obediebant MF
  5. mihi sese] sese mihi MF
  6. quibus] add. dictus MF
  7. peccasse] add. et defecisse a perfectione quam potuisset assequi MF
  8. his] iis MF
  9. etiam] esset MF
  10. esset] om. MF
  11. etc.] et MF