f. 69r
necessitates[1] venit mihi multa devotio[2] ut orarem commendat Patri omnipotenti corpus. filio animam. spiritui sancto spiritum. patrem omnipotentem ut misereatur corporis et carnis meae[3] ut illam fortificaret et sanctificaret et commendarem animam filio[4] ut similiter vellet eam illuminare et sanctificare et[5] spiritui sancto commendarem[6] spiritum, ut vellit ipsum sic bonum reddere ut numquam obliviscatur officii sui per animam[7] intelligendo partem sensitivam simul cum portione inferiori scilicet[8] rationim discursus[9] circa ea quae per sensus accipiuntur spiritum per spiritum autem eam portionem[10] quae circa divina occupatur accipiendo per spiritum sanctum et per Angelos et itam[11] per fidem ex auditu suas ratiocinationes et sua desideria atque affectus[12] rogavi etiam filium quatenus ea[13] quae dixi mihi concederet in sumptione corporis sui praeciosissimi sumptionem[14] animae et divinitatis suae in sacramento
_______________
- ↑ necessitates] add. et quid sit necessarium ad quaerenda remedia carnis et animae suae; scilicet animae et carnis corporis sui, in quo vivit, etc. MF
- ↑ devotio] add. offerens mihi MF
- ↑ corporis ... meae] carnis et corporis mei et add. et MF
- ↑ commandarem ... filio] Filio commendando etiam animam MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ commendarem] commendabam et add. etiam MF
- ↑ per animam] pro anima MF
- ↑ scilicet] om. MF
- ↑ discursus] que videlicet ratio discurrit MF
- ↑ portionem] add. superiorem MF
- ↑ ita] item MF
- ↑ affectus] add. etc. MF
- ↑ ea] illa MF
- ↑ sumptionem] om. MF