Page:FC 1042.djvu/152

From GATE
This page has been proofread



f. 68v


cuiuscunque conditionis et in hoc descursu[1] sensi multam devotionem desiderans quod Dominus Noster id concederet faciens mentionem quod pro singulis aliis Regnis idem fieri desiderabam.

Quodam die Dominico dum[2] dicerem officium advertebam[3] quaedam verba psalmorum specialia[4]: "Diligam te Domine fortitudo mea"[I] item: "Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus[5] adiutor meus protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus"[II] et ponderabam praedicta verba cum fide et spe in Domino et magno desiderio amandi illum[6] postea considerans fragilitatem humanam esse maiorem et eius corruptionem faciliorem et desolutionem[7] corporis tam momentaneam super omnia alia[8] corpora considerando et[9] animam esse tam caecam et spiritum tam perversum in se ipso ad induendum[10] salus[11] suas


_______________

  1. Ps 17,2
  2. Ps 17,3

_______________

  1. descursu] discursu MF
  2. dum] cum MF [p. 544]
  3. advertebam] adiungebam MF
  4. specialia] specialiter illa MF
  5. meus] add. Deus meus MF
  6. illum] ipsum MF
  7. desolutionem] dissolutionem MF
  8. omnia alia] alia omnia MF
  9. et] item MF
  10. induendum] iudicandum MF
  11. salus] om. MF