Page:FC 1042.djvu/153

From GATE
Revision as of 11:35, 18 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 69r


necessitates[1] venit mihi multa devotio[2] ut orarem commendat Patri omnipotenti corpus. filio animam. spiritui sancto spiritum. patrem omnipotentem ut misereatur corporis et carnis meae[3] ut illam fortificaret et sanctificaret et commendarem animam filio[4] ut similiter vellet eam illuminare et sanctificare et[5] spiritui sancto commendarem[6] spiritum, ut vellit] vellet ipsum sic bonum reddere ut numquam obliuiscatur officij sui per animam[7] intelligendo partem sensitiuam simul cum portione inferiori scilicet[8] rationem[9] discursus[10] circa ea quae per sensus accipiuntur per spiritum autem eam portionem[11] quae circa diuina occupatur accipiendo per spiritum sanctum et per Angelos et itam[12] per fidem ex auditu suas ratiocinationes et sua desideria atque affectus[13] rogaui etiam filium quatenus ea[14] quae dixi mihi concederet in sumptione corporis sui praeciosissimi sumptionem[15] animae et diuinitatis suae in sacramento


_______________

  1. necessitates] add. et quid sit necessarium ad quaerenda remedia carnis et animae suae; scilicet animae et carnis corporis sui, in quo vivit, etc. MF
  2. devotio] add. offerens mihi MF
  3. corporis ... meae] carnis et corporis mei et add. et MF
  4. commandarem ... filio] Filio commendando etiam animam MF
  5. et] om. MF
  6. commendarem] commendabam et add. etiam MF
  7. per animam] pro anima MF
  8. scilicet] om. MF
  9. rationem] rationis MF
  10. discursus] que videlicet ratio discurrit MF
  11. portionem] add. superiorem MF
  12. ita] item MF
  13. affectus] add. etc. MF
  14. ea] illa MF
  15. sumptionem] om. MF