f. 68r
ut ita fieret ut non solum ipse verum etiam Mater et Apostoli sui Sanctus Joannes Baptista, Sancta Anna, et Sancta[1] Magdalena cum aliis sanctis certiores fierent per hanc viam mearum necessitatum spiritualium. In faesto Sancti Ludovici Galliarum[2] ego habui multam devotionem ap[p]licando missam in nomine Cardinalis pro quo ego eam debebam dicere volens satisfacere in eius nomine omnibus quibus ipse potest debere ad honorem istius Sancti ad[3] utilitatem totius Galliae in qua tot bona gesta sunt et tot peccata remissa in qua etiam tot sunt necessitates corporales[4] dico me applicasse Sacrum pro ipso et tota Gallia praeterita praesenti et futura cum omnibus Regibus Ducibus Comitibus[5] Archiepiscopatibus Episcopatibus Abbatiis Parrochiis et[6] Gymnasiis et Civitatibus
_______________