Page:FC 1042.djvu/149

From GATE
Revision as of 10:10, 18 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 67r


aplicavi Sacrum pro omnibus laboribus quos haberent aliqui et quicunque quando[1] fratres vel amici etc. pro laboribus inquam non solum praesentibus sed etiam praeteritis et futuris ut tale sacrificium sit sup[p]lementum in gratiarum actiones debitas[2] ad petendum veniam et gratias quae queri debent per viam talium tribulationum.

Eodem modo habui devotionem et desiderium rei possibilis hoc est quod ego esse ante omnes martires et dicere "exaudiat te Dominus in die tribulationis". essem ante omnes martires et unicuique eorum possem dicere: "Exaudiat te Dominus in die tribulationis"[I] etc., "Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet"[II], "Impleat Dominus omnes petitiones tuas"[III], "et holocaustum tuum pingue fiat"[IV] hoc omne in bono sensu spiritus sensi.

Eodem die cum vellem dicere comple=


_______________

  1. Ps 19,2
  2. Ps 19,5
  3. Ps 19,7
  4. Ps 19,4

_______________

  1. quando] modo MF
  2. debitas] add. et MF