Page:FC 1042.djvu/148

From GATE
This page has been proofread



f. 66v


Assumptionem, capiens iterum a principio etc. ut Dominus Noster daret mihi gratiam sentiendi Christum praesentem per veram compassionem, et imitationem et postea sentiendi absentiam cum sanctis desideriis sequendo[1] ipsum ad gloriam postquam hic absolvero faciendo[2] eius voluntatem.

Eodem die similiter ad propositum cogitavi[3] qualiter Passio Christi e compassio Virginis scalarum gradus ad ascensionem et assumptionem. passio Christi et compassio Virginis sint tanquam scalarum gradus ad ascendendum ex directo ascensionem et assumptionem et[4] habui magnam devotionem offerendo altam, et infinitam cognitionem omnium inferiorum et altorum cum desiderio quod Dominus Noster det mihi gratiam nunquam contristandi nec loetandi nisi secundum quod Christus laetatus est[5] et contristatus fuit cum sua Matre.

In faesto sancti Bartholomei ego inter alia


_______________

  1. sequendo] sequendi MF
  2. faciendo] faciendi MF
  3. cogitavi] cogitandi MF
  4. et] ego MF
  5. est] om. MF