non consecratum reperitur, te sistas, animo saltem, te
Magnae Matri tanquam praesenti debitas solitasque devotiones
exhibiturus. Quae devotio tantopere placere
Beatissimae Virgini, ut supradictus Pater Bari ex revelatione
Suorum amantium fatetur, admirandis gratijs
et beneficijs, similibus concessis, manifestare voluit.
Tertio. Si Deiparae vero clientes ditiores fuerint,
illi numquam omittent amore Beatae Virginis pauperibus
erogare: Ecclesias veteres, et similia loca
ejus honori olim dicata, temporum tamen injuria
lapsas restaurare, novas erigere, sacella, oratoria
ad devotionis exercitia in eis, statutis temporibus exercenda,
fundare; quibus Magnae Matri nihil gratius
esse potest; Devotionem hanc varijs Exemplis, eximijsque
miraculis contestatam ex vita talium benefactorum
supradicti Patris refert Mariana Historia, apud quem
innumerabiles alij modi adducuntur, ad quos lectores
remitto.
Quarto. Restat modus et ratio, qua vocalis orationis
exercitio Matrem Dei honorare et revereri debeas;
quorum primus est: Post Rosarij quotidianam recitationem,
more omnibus Mariae devotis solito, novos
semper, et novos, quibus se dulcissimae Matri amabilem
reddat, modos invenire: quod ut exactius praestes,
primo ex omnibus Libris Elogia, quibus Scriptores Mariani
eam quam copiosissime accumulant, seligant.
Nomina illa quibus ejus praerogativis a Deo, pro omnibus
Sanctis alijs illi concesas describant, veluti in classes
quasdam, ut ijs, tempore suo, uti possint, disponant. Sunt
autem duo imprimis Nomina, quibus Deiparam maxime
delectari -- referunt historiae: Quorum primum-
maximum, et potentissimum Nomen Maria. utpote
quam Deus opt: Max: per Angelum ipsum honorare voluit: cum dixit
Page:APUG 1053.djvu/124
From GATE
Revision as of 14:12, 17 December 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread