Page:APUG 1053.djvu/123

From GATE
This page has not been proofread


observat complures Devotionis industrias Divinae Matri exhibendas,
quibus ei nihil gratius acieptiusque esse ex revelatione
quorundam cognovit; quarum inter innumerabiles,
paucas et praecipuas hic annotandas censuimus.
Ad Devotionem erga Dei Matrem exervendam, sibi in cubiculo
suo Arulam extruat imagine Divae Matris, et mysterijs
conspicuam collocet, ante quam prostratus, se ipsi animo
et corpore devoveat; omne studium, curam, sollicitudinem
in eo ponat, ut gloria ejus, et cultus magno et
ardentissimo zelo propagetur; sive itaque studijs incumbat
sive orationi, semper eam sibi praesentem imaginetur. -- filio suo praesentia numquam destitutam. Exiturus
domo, ei semper ardentibus jaculatorijs, ejus protectioni
te commendes; Rediturus de ubique obviantibus peccandi
occasionibus et inimici insidijs, te clementer eripuerit,
gratias condignes acturus.
Secundo. Ut festivitatibus ei consecratis numquam
intermittas, ejus gloriam magno mentis ardore colebare;
quod ei summopere praeter multa alia placiturum tibi
persuadeas; si septem ejus, quae in majoribus Urbibus,
in quibus constitutus es, numquam deerunt, Ecclesias
praevijs in festorum vigilia jeiunijs, visitare, eo devotionis
affectu, quem tibi Spiritus Sanctus inspiraverit tibi
te totum et filis et matri devovendo; instructus ad haec
certis orationibus, quas et tuae tibi Devotioni, et Magnae Matri
placituras, confidas. Si vero defuerint septem ecclesiae,
tibi saltem unam, et in ea septem Altaria in hunc
finem,vel si haec defuerint, oratoria, et loca imagine
eius instructa seligas, ibique devotionem tuam peragas;
vel cum haec quoque defuerint, superiorem domus locum
subibis, ubi multorum castellorum, civitatumque
aspectus pateat, in quibus vix ullum Deiparae devotioni

Summary: Kircher dedicates this fourth chapter (which starts on the last page) to the purposes of Marian devotions. Citing the observations of fellow Jesuit Francissus Bari, Kircher explains that Marian devotions are a natural extension of worshiping God, for they heighten the zeal of the devotee to both Mary and Christ. Wherever His Mother is present, so too is Christ. In the second half of this page, Kircher elaborates further on his theology of presence, and because of that quality, he sees devotions to Mary as a refuge or failsafe if other things fail.

Key Words: "Devotionis industrias Divinae Matri," "Ad Devotionem erga Dei Matrem exervendam," "imagine Divae Matris, et mysterijs," "devoveat," "obviantibus peccandi occasionibus," "tibi Spiritus Sanctus inspiraverit," "in quibus vix ullum Deipare devotioni"