f. 59v
Cum illo spiritu ego benedicebam illi, qui candelas ibi posuerat ordinaverat, et incenderat[1], et illi qui redditus ad id faciendum reliquerat eodem modo organis, et organistae, et fundatoribus[2] eodem modo omnibus ornamentis, quae ego videbam cultui divino esse collocata. Item Cantoribus, et cantionibus puerorum, qui canebant eodem modo reliquiariis, et aliis[3], qui reliquias quesierant invenerant, et has honore decoraverant[4]; In summa dico, quod ille Spiritus erat cum quo ego [a]estimabam magis minimum peccatorum[5] et similium opus cum fide cattolica et simplici[6], quam magnos[7] gradus illius fidei ociose[8], quam ita magnifaciunt qui non bene sentiunt Hierarchiam[9] similiter sensiebam[10] magnam bonitatem, et miseri
_______________
- ↑ posuerat ... incenderat] posuerat et collocaverat, et incenderat, et ordinaverat MF
- ↑ fundatoribus] add. etc. MF
- ↑ aliis] illis MF
- ↑ invenerant ... decoraverant] vel inveniendo eas honore decorarunt MF
- ↑ peccatorum] praedictorum MF
- ↑ simplici] simplice MF
- ↑ magnos] ille MF
- ↑ ociose] otiosae MF
- ↑ Hierarchiam] hierarchica MF
- ↑ sensiebam] sentiebam MF