Page:FC 1042.djvu/133

From GATE
This page has been proofread



f. 59r


et cum essem in tali desiderio visum est mihi ac si intus me esset spes alicuius, qui velit[1] incipere volens servire alicui magno Domino prius servit ipsius servis probando se. servire magno alicui Domino, tot annos servit seruvs[2] probando se ipsum in conspecto[3] eorum spectat[4] quousque appareat, et videatur Domino suo esse dignus, qui admittatur pro servo suo[5], declarando voluntatem suam adit[6] cum hoc reprimebar[7] humiliando me voluntati Christi Domini Nostri, qui solus scit ordinem necessitatum nostrarum[8], et ea quae conveniunt Nostrae saluti.

In primis vesperis assumptionis ego inveni multam devotionem dum essem in templo Virginis Mariae de Spira. Devotio ex cermimoniis, luminaribus. Itaque[9] omnes cerimoniae, luminaria cantus, organa[10], et honor reliquiarum, et ornamentorum haec omnia mihi dabant tantam devotionem quantam non possem[11] esplicare.


_______________

  1. velit] vellet MF
  2. servis] add. et MF
  3. conspecto] conspectu MF
  4. spectat] sperat MF
  5. servo suo] suo servo MF
  6. adit] ad id MF
  7. reprimebar] reprimebat et add. me MF
  8. necessitatum nostrarum] nostrarum necessitatum MF
  9. Itaque] Ita quod MF
  10. cantus, organa] organa, cantus MF
  11. non possem] ego nescirem MF [p. 537]