Page:FC 1042.djvu/128

From GATE
Revision as of 12:14, 11 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 56v


omnia officia Dominicalia, et quod in Die Dominico nasceretur mihi aliquod adiutorium pro aliis omnibus officiis ferialibus, et Sanctorum totius haebdomadae, eodem modo feci hoc in missa in principio, medio et fine: Eodem die habui similiter memoriam aliquorum punctorum, quae antea[1] senseram, et quorum iam oblitus eram, quae nunc notanda sunt qualiter. Verbigratia, ut Ego rogarem, et desiderarem cum multa spe, ut Dominus noster per suam bonitatem, et patientiam vellet[2] supplere omnibus meis defectibus, ita ut confusiones, quas saepe per[3] multas negligentias merui[4] mihi auferantur[5], nec[6] veniant mihi, nisi quantum fuerit[7] ad gloriam Dei, et salvationem Proximi


_______________

  1. antea] alias MF
  2. vellet] velit MF
  3. per] propter MF
  4. merui] add. ut MF
  5. auferantur] inferantur MF [p. 535]
  6. nec] non MF
  7. fuerit] fuerint MF