Page:FC 1042.djvu/109

From GATE
Revision as of 10:23, 6 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 47r


Conversatione, quae in Coelis est si pacem invenirent in eo quod[1] in mundo cernitur, Dirigendi oculi, aures, et intentiones omnium sensuum ad res coelestes ubi nihil videtur vel auditur, quod non aedificet, et consoletur. dirige ergo mentis oculos, et aures, et intentiones omnium sensuum, ad res coelestes, ubi nihil visus videre potest, quod non aedificet, et consoletur, nec aures audire, etc. Hic autem statim videres si quidem libere velles aspicere[2] omnia quae occurrerunt, aut vana, aut noxia[3] aut scandalosa, hic non vides, nisi jocosa, ludibria[4], turpia, nihil[5] grave ad laudem Dei faciens, joci autem et risus, et lus[s]us[6] in rebus pessimis fiunt si quis igitur Quod variis tentationibus a vanis prohibetur, et ad coelestia quodam modo adigatur. Deo gratias agat. variis tentationibus ab istis prohibetur, et ad meditanda, et desideranda caelestia quodammodo adigatur is gratiam deo agat, qui non vult permittere ipsum cogitare perniciosa, nec etiam vana, nec et[7] otiosum, nec vacantem.


_______________

  1. eo quod] co[nversatione] quae MF
  2. aspicere] respicere MF
  3. aut vana, aut noxia] videns inquam res malas, utpote actus vel gestus hominum, statim audires verba uana MF
  4. ludibria] iucunda, ludicra MF
  5. nihil] nil et add. serium, nil MF
  6. lus[s]us] add. ipsi MF
  7. et] esse MF