f. 44v
qui intravit in amorem cordialem Dei, poterit in eodem semper crescere etc. Et magis tuto descendere ad proximos. Intravit in amorem cordialem Dei, tunc poterit in eodem semper crescere, penetrando plura quotidie[1] in ipso Deo poterit, et[2] magis tuto descendere, ad proximos videndos, audiendos etc. et[3] Deus mihi, et omnibus fratribus meis det, et cunctis viventibus viris, et mulieribus talem charitatem; fateor enim me ab ipsa adhuc longius[4] abesse ab ipsa, in quam[5] id est a tanta non enim mihi conscius sum me extra omnem charitatem esse, sicut nec extra Christi Domini gratiam; sed alia est Ratio Christi, in quamdum[6] ipse via est[7] alia in quantum ipse est 3s ordines hominum et gradus Charitatis in ipsis Veritas, et alia in quantum ipsa vita, et alia est ea quae dicitur via purgativa, alia quae dicitur[8] illuminativa, alia vero, quae dicitur perfectiva sicut alii sunt incipientes, alii proficientes, et alii
_______________