Page:FC 1042.djvu/99

From GATE
Revision as of 11:14, 29 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 42r


In festo Beatae Mariae Nivis[1] novi qualiter Domina nostra[2] per aliquot Dies praeteritos[3] sustentaverat me in quodam continuo fastidio, quod[4] non inveniebam devotionem[5] in orationibus, et meditationibus conseruans in me super omnia alia desideria temporalia, desiderium inueniendi eam, magna enim merces mihi uidebatur[6] esse non intrare in me solita fastidia, uel desideria, quae mihi praedictum desiderium auferrent, scilicet inueniendi animae meae deuotionem[7] in Deo nostro, et Domino nostro Jesu Christo, in hoc enim uidebam quod Jesus[8] incipiebat mihi concedere[9] gratiam sicilicet ordinandi animam meam, ut prima cordis[10] desideria sint in eo sedeant in primo loco perfectae curae querendi , quod est principale, et primum hoc est quod semel sedeant in primo loco perfectae curae querendi[11]


_______________

  1. Beatae ... Nivis] Nivis B.eatae Mariae MF [p. 524]
  2. Domina nostra] Dominus noster MF
  3. Dies praeteritos] praeteritos dies MF
  4. quod] quia MF
  5. deuotionem] devotiones MF
  6. mihi uidebatur] videbatur mihi MF
  7. animae ... deuotionem] devotionem anima meae MF
  8. Jesus] add. Xpus. MF
  9. mihi concedere] concedere mihi MF
  10. cordis] add. mei MF
  11. querendi] inveniendi MF