Page:FC 1042.djvu/96

From GATE
Revision as of 09:22, 29 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 40v


praetiosos liquores, qui aliqua certa hora debent dari alicui personae afferenti[1] vasa munda[2], et haec persona talis[3] non recordaretur lavare suum vas, quousque videret tempus[4] dandi, sed[5] inciperet lavare illud et interim praeteriret op[p]ortunitas recipiendi talem liquorem, ita esset necessarium expectare usque ad aliam horam, et interim[6] preparare illud melius ad accipiendum talem liquorem in tempore op[p]ortuno[7]

Dum semel multum dolerem qui[8] non poteram adorare iesum Christum, quemadmodum tres Reges Magi, nec flere ut Magdalena, nec mereri audire multa verba consolatoria, quae Christus Jesus multis in hoc mundo


_______________

  1. alicui ... afferenti] apud aliquam personam afferentibus MF [p. 523]
  2. munda] add. et auferentibus MF
  3. talis] om. MF
  4. tempus] add. illud MF
  5. sed] nisi quod tunc MF
  6. interim] add. non reddere immundum vas suum, sed conservare illud ita, et MF
  7. op[p]ortuno] add. etc. MF
  8. qui] quia MF