Page:FC 1042.djvu/95

From GATE
This page has been proofread



f. 40r


Extra tempus orationis nitendum cognoscere distractionum causas cum desiderio quiescendi suo tempore tionis [orationis] ita cognoscere distractionum causas, cum desiderio quiescendi suo tempore, ut merearis tempore orationis gaudere in Lectione verborum Dei eodem modo in Missa dum desiderarem adorare corpus Christi cum devotione cognovi quod deficiam dum extra illud non soleam me exercere in talibus desideriis, propterea enim tunc fit ut aliam gratiam non merear, sed nec illam tunc cum[1] vellem cognoscere, et desiderarem sentire id quod ago. Hoc itaque perinde est ut[2] si quis ante prandium, non curaverit conservare, nec[3] quaerere appetitum commedendi, et tamen dum est in mensa incipit dolere quod non habeat appetitum, vel sicut contigeret[4] si quis esset accepturus aliquos


_______________

  1. cum] quam MF
  2. ut] ac MF
  3. et] nec MF
  4. contigeret] contingeret MF