f. 37r
sentiebam enim Deo placere orationes pro ipsa resurrectione talium corporum item sumi posse[1] ex oratione super dictis sepulturis facienda[2] considerationem illius summae sapientiae qua futura est ipsa miranda resurrectio et quod talis pulvis qui nunc cernitur futurus sit tam pretiosum[3] corpus in gloria uniuscuiusque nostrum agi possunt gratiae Deo vivis[4] talibus corporum reliquiis, et[5] tam multa bona operatus est Deus per illa instrumenta quae tamen nihil sunt nunc in sepulchris. His et similibus considerationibus incitantur Christiani non solum[6] ad memoriam[7] ipsorum defunctorum ad agendum gratiam[8] si iam sunt in caelis[9] ad deprecandum veniam si sunt in purgatorio sed etiam ut in ipsis crescat, et dilatetur fides
_______________