Page:FC 1042.djvu/77

From GATE
Revision as of 09:56, 22 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 31r


et Deo acceptas peregrinationes, quas Germani olim in ipsa fuerunt[1] visitando Sanctum Jacobum[2], Montis Serrati, et nostram Dominam de Gadalupe[3], Item ad itineris securitatem, a latronibus, et aliis[4] periculis, Item ad Dominum placandum, et sanctos eius propter offentiones factas ab aliquibus annis propter naucifactionem peregrinationum, et[5] aliorum piorum, sanctorumque operum[6] similiter aderat et offerebatur mihi spiritus ad magnificandum[7] quodvis opus pium propter solum Deum atque Dominum nostrum, et eius sanctorum gloriam factum.

Veniebat et[8] mihi non minus[9] doloris stimulus, quod viderem


_______________

  1. fuerunt] fecerunt MF [p. 516]
  2. Jacobum] add. sanctam [Mariam] MF
  3. Gadalupe] Guadalupe et add. etc. MF
  4. alijs] caeteris MF
  5. et] add. etiam propter MF
  6. operum] add. ad poenitentiam et honorem Dei et sanctorum eius [factorum] et quorumcumque misericordiae operum contemptum MF
  7. magnificandum] magnifaciendum MF
  8. et] etiam MF
  9. minus] minimas MF