f. 25v
Spiritus Sancti. petebam ut dignaretur esse mihi in Deum[1] et efficere gratia sua, ut ego deinceps sim ipsi in servum cum omni timore, a Spiritu Sancto ego petebam ut ipse esset mihi in magistrum docens me esse discipulum pro his autem impetrandis cum magna devotione impetrabam[2] auxilium ad intercessionem electae filiae Dei[3] Ancillae Jesu Christi, et[4] matris, et discipulae Spiritus Sancti, quae fuit Virgo Maria cui facile est apud Deum impetrare omnia supra[5], desiderabam etiam ut ipsa doceret me[6] uerum modum essendi filium, seruum, et discipulum ad ipsius exemplum, et qui[7] et[8] fuit ipsa[9], quomodo Jesus Christus fuerit suus filius, seruus et discipulus, sicut[10] et[11] quomodo fuerit humilis, talisque qualem conuenit esse in quolibet trium modorum dictorum essendi.
Item extendendo[12] hanc materiam, cognoui
_______________