Page:FC 1042.djvu/44

From GATE
Revision as of 11:06, 15 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 14v


nostri qui nos liberavit sua gratia a detinentibus nos, deditque gratiam conversandi Audivit confessionem Ducis eos detinentis cum illis et fructificandi in eorum[1] animabus ita ut[2] Dux mihi confiteretur factumque est ut bona viscera nostra a domino data erga totum mundum non fuerint perturbata non conturbata viscera bona. captivata aut offuscata[3] ab ipsis[4].

Habui nihilominus ipse aliquas tentationes diffidentiae et timoris non exituros inde nos[5] tam cito, nec sine magnis expensis Doctoris in quibus et[6] recepi a Deo[7] medicinalem consolationem in omni bona spe omnium fere quae contigerunt in nostra liberatione.

Die Sanctae Elisabet Reginae Ungarae[8] habui magnam devotionem oblatis[9] .8.[10] personis cum desiderio habendi eas in memoria[11] ad orandum Orare pro Pontifice et aliis. pro ipsis non respiciendo ad earum defectus. Erant autem summus Pontifex, Imperator, Rex Franciae, Rex Angliae Lutherus,


_______________

  1. eorum] illorum MF
  2. ut] add. etiam MF
  3. perturbata ... offuscata] captivata, offuscata aut perturbata MF
  4. ab ipsis] ad ipsos MF
  5. inde nos] nos inde MF
  6. et] etiam MF
  7. a Deo] ab eo et add. contrariam et MF
  8. Ungarae] Hongariae MF
  9. oblatis] add. mihi MF
  10. 8] octo MF
  11. memoria] add. mea MF