Page:FC 1042.djvu/22

From GATE
Revision as of 12:06, 13 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been validated



f. 3v


non te bene cognovi, o Spiritus Sancte, cum[1] ex eo tempore non scivi segregari ab hominibus[2], et[3] querere[4] te, et ingrederer tuam scholam quandoquidem invitabas me, et praeveniebas in talibus benedictionibus, tu nihilominus me prehendisti, et[5] indelebili timoris tui charitate[6] signasti, quem si permisisses tolli, sicut caetera bona gratuita, quod factus essem sicut Sodoma et Studii hi anni novem. Gomorra;[I] Nouem annos feci[7] in ea schola, et aetate crescens, et scientia licet non usque in finem illius temporis in sapientia bonitatis, et castitatis oculorum meorum est itaque satis[8] in hoc recognoscam in gratiarum actione multum[9] in dolorem et contritionem[10] cordis propter peccata quae quotidie (ad eorum aliqua nascendo, et in eis crescendo) committebam contra dominum meum multa[11] plura commississem, nisi divina bonitas permisisset in anima mea (cum timore eius) Exitus a patria ubi non poterat Deo integre servire. inordinatum quoddam desiderium sciendi, et discendi litteras; hoc igitur impulsu me eduxit dominus de patria, ubi non poteram integre, et in po=


_______________

  1. quid ... Gomorra] cf. Is 1,9

_______________

  1. cum] cur MF
  2. hominibus] omnibus MF
  3. et] ut MF
  4. querere] quererme MF
  5. et] tu me MF
  6. charitate] charactere MF
  7. feci] fui MF
  8. satis] add. quod MF
  9. multum] add. et MF
  10. dolorem et contritionem] dolore et contritione MF
  11. multa] multoque MF