f. 3r
ut omnes poetas et autores quos interpretabatur faceret evangelicos; omnia enim applicabat, ad aedificationem iuventutis in timore domini sancto, et casto, locus autem ubi sepultus iacet vocatur Roche, tribus[1] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[3] quae tota tunc erat satis catolica.
Doctrina Crescebat cum discipulis, in timore Domini exemplo, et doctrina praeceptoris. , et exemplo[4] huius praeceptoris crescebamus omnes eius discipuli in timore Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[5] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me servitio Dei, veni[6] quadam die[7] laetus in quendam agrum (erat enim vacationis tempus, et exercebam[8] aliquando pastoris officium), cum[9] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi Promissio Castitatis. Domino castitatem in aeternum. O misericordia Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare
_______________