Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
Revision as of 11:15, 13 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been validated



f. 3r


ut omnes poetas et autores quos interpretabatur faceret evangelicos; omnia enim applicabat, ad aedificationem iuventutis in timore domini sancto, et casto, locus autem ubi sepultus iacet vocatur Roche, tribus[1] distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem[3] quae tota tunc erat satis catolica.

Doctrina Crescebat cum discipulis, in timore Domini exemplo, et doctrina praeceptoris. , et exemplo[4] huius praeceptoris crescebamus omnes eius discipuli in timore Domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[5] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me servitio Dei, veni[6] quadam die[7] laetus in quendam agrum (erat enim vacationis tempus, et exercebam[8] aliquando pastoris officium), cum[9] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi Promissio Castitatis. Domino castitatem in aeternum. O misericordia[10] Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare


_______________

  1. tribus] 3 MF
  2. Villaxeto] Vilareto MF
  3. Gebenem] genevensis MF
  4. exemplo] add. vitae MF
  5. duodecim] 12 MF
  6. uni] unique MF
  7. die] add. valde MF
  8. et exercebam] exercebamque MF [p. 492]
  9. cum] add. inquam MF
  10. misericordia] misericordia MF