Page:FC 1042.djvu/334

From GATE
Revision as of 11:09, 12 October 2024 by Martín M. Morales (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 159v



usque ad diuisionem animae[1] et spiritus, compagum quoque[2], ac[3] medullarum, et discretorum cogitationum, et intentionum cordis, etc.[4] Haec inquam habet diuinus sermo, si per Spiritum Sanctum doceatur, et sug[g]eratur ad concipiendam spem maiorem contra omnia pericula uiarum. Ego hic sensi magnum desiderium, ut multi boni, et patientes, eas peragerent, quorum patientia, et orationes impetrarent a Deo gratiam pro caeteris post se perfecturis[5], et peregrinaturis. In hoc die post missam dum considerassem diuersitatem spirituum, qui me frequenter agitarunt et uarium esse fecerunt[6] circa possibilitatem faciendi fructum in Germania, ego notaui non non adherendum uerbis illius spiritus, qui omnia facit impossibilia, etc. esse adherendum ullo modo uerbis illius, qui omnia facit impossibilia, et semper adducit inconuenientia, sed potius uerbis, et sensibus illius, qui ostendit possibilitatem, et

_______________

  1. animae] carnis MF [p. 618]
  2. compagum quoque] om. MF
  3. ac] et MF
  4. et discretorum ... etc.] om. MF
  5. perfecturis] profecturis MF
  6. fecerunt] effecerunt MF