Page:APUG 1053.djvu/123

From GATE
Revision as of 10:53, 25 September 2024 by Nazwin Palines (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "observat complures Devotionis industrias Divinae Matri exhibendas, <lb/> quibus ei nihil gratius acieptiusque esse ex revelatione <lb/> quorundam cognovit; quarum inter innume...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


observat complures Devotionis industrias Divinae Matri exhibendas,
quibus ei nihil gratius acieptiusque esse ex revelatione
quorundam cognovit; quarum inter innumerabiles,
paucas et praecipuas hic annotandas censuimus.
Ad Devotionem erga Dei Matrem exervendam, sibi in cubiculo
suo Arulam extruat imagine Divae Matris, et mysterijs
conspicuam collocet, ante quam prostratus, se ipsi animo
et corpore devoveat; omne studium, curam, sollicitudinem
in eo ponat, ut gloria ejus, et cultus magno et
ardentissimo zelo propagetur; sive itaque studijs incumbat
sive orationi, semper eam sibi praesentem imaginetur. -- filio suo praesentia numquam destitutam. Exiturus
domo, ei semper ardentibus jaculatorijs, ejus protectioni
te commendes; Rediturus de ubique abviantibus peccandi
occasionibus et inimici insidijs, te clementer eripuerit,
gratias condignes acturus.
Secundo. Ut festivitatibus ei consecratis numquam
intermittas, ejus gloriam magno mentis ardore colebare;
quod ei summopere prater multa alia placiturum tibi
persuadeas; si septem ejus, quae in majoribus Urbibus,
in quibus constitutus es, numquam deerunt, Ecclosias
praevijs in festorum vigilia Jeiunijs, visitare, eo devotionis
affectu, quem tibi Spiritus Sanctus inspiraverit tibi
te totum et filis et matri devovendo; instructus ad haec
certis orationibus, quas et tuae tibi Devotioni, et Magnae Matri
placituras, confidas. Si vero defuerint septem ecclesiae,
tibi saltem unam, et in ea septem Altaria in hunc
finem,vel si haec defuerint, oratoria, et loca imagine
eius instructa seligas, ibique devotionem tuam peragas;
vel cum haex quoque defuerint, superiorem domus locum
subibis, ubi multorum castellorum, civitatumque
aspectus pateat, in quibus vix ullum Deipare devotioni.