Page:APUG 1053.djvu/119

From GATE
Revision as of 12:32, 18 September 2024 by Nazwin Palines (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "in ipso, vita erant; ita ut nullum ens in universa hac <lb/> Mundi machina a Deo productum, vitam, motum, naturam, <lb/> proprietates, viresque habere possit, nisi ad ideis in...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in ipso, vita erant; ita ut nullum ens in universa hac
Mundi machina a Deo productum, vitam, motum, naturam,
proprietates, viresque habere possit, nisi ad ideis in
Divinae mentis Verbo, exemplari omnium, praeexistentibus
secundum enim haec omnia per ipsim facta sunt, et sine
ipso factum est nihil. Quae si vera sunt, sicuti sunt verissimae,
et aeterna veritatis; Quid de gloriosae et ---
--- Deiparae in mente Divina, praeexistential dicemus?
Verum cum haec omnem humani ingenij captim excedant,
satis est, ipsam solam unicam cum Christo in Libro Vitae
extitisse, humillimo, et devotissimo mentis absequio fateri,
credere, et admirari; ut promide, vel ex hoc capite consequantur
praerogativae, quantas nulla unquam ex puris
creaturis, creatura rationalis obtinuit, neque in omnem
aeternitatem consequetur. Videlicet, cum omnes homines
nascantur filij irae, in peccatis nati, et concepti; Sola et
unica Maria, ex universa humani generis corrupta
massa, particularis privilegij praerogativa, a Deo ab
originali noxa, quam omnes incurrunt, admirando
Divinae providentia prodigio praeservata, tota semper
pulchra, et sine macula extitit; tota pulchra corpore,
tota pulchra in anima sine ullo peccati vestigio tota
in sensibus exterioribus interioribusque pulchra. Tota
itaque pulchra es, et macula non est in te; nec fuit, nec
erit in omnem aeternitatem. Noli mirari, hoc enim ex
parte aeterni Patris, qui cum eam in unigeniti sonsubstantialisque
filij sui matrem ab aeterno electam praedestinasset,
tantae majestatis parem decere quoque videbatur,
ut ei de condigna matre, privilegio, quod nulli
alteri creaturarum purarum concesserat, providere,
nec id immerito; cum enim praevaricatio Adae, et Evae
ruinam Mundi intulisset, maxime convenire videbatur,
secundo Adae, et Evae, quorum ope ruina hominim, Angelorumque.