Matris consortium aspiranti, observandae sunt, ut nimirum
castus sit purusque mente, corpore, verbo, et
opere. Primum assequetur, si per frequens piae mentis
exercitium ad eam qua precibus, qua corporis afflictionibus
obtinendam recurrit, utpote quae sola per filii sui
merita eam nobis quam benignissime et abundantissime
praestare poterit; siquidem tanto ad suis devotis clientulis
succurrendum, proniorem, proclivioremque se sentit
pia Mater, quanto in iis maius studium, et ad id, quod
quaerunt, obtinendum, maior cura, et sollicitudo viguerit.
Ante omnia vero filiali quadam fiducia ad eam
recurrant, quo poterunt, amoris affectu, hanc adeo beneplacitam
filio, Matrique Virtutem in utroque imitaturi;
quod ut commodius, exactiusque fiat, certis
diebus praecipue die Sabbati intemeratam, et ab omni
Page:APUG 1053.djvu/115
From GATE
Revision as of 10:53, 1 August 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread