me abscondam, atque in ea cordis Divini calore inebriatus
totus extra me rapiar, in eo solo victurus, et moriturus,
donec eo post hunc calamitosum huius momentaneae vitae
cursum, una tecum tam bono Deo aeternum perfruar.
Vale mi Cosmiel.
Cosmiel. Vale mi Theodidacte, verborum meorum semper
memor.
Summa itaque totius Philosophiae Religiosae, quae Scientia
Sanctorum, et IESU Christi Crucifixi hoc Dysticho
continetur, quam si servaris, beatus eris, et bene tibi
erit in die novissimo.
Si discis Christum, satis est, si coetera nescis.
Si nescis Christum, nihil est, si coetera nescis.
Haec scientia non solum praescribitur Sapientibus Mundi,
Philosophis, rerumque naturalium arcanis investigandis,
occupatis, sed et idiotis quoque, et in simplicitate
cordis, Deo cum timore, et tremore servientibus potissimum
convenit; Neque enim Sapientes huius Mundi,
nisi scientiam suam hac scientia Crucifixi firmaverint,
atque opere, et verbo vitae, morumque exemplo, omni
scientiae humanae Mundanae, spiritus, qui influit tumore
deposito, ad Crucifixi similitudinem se conformarint,
nihil illis, etiamsi totius Mundi, omniumque
Sapientum in Literatura principatum obtinuerit,
proderit, ad vitam aeternam consequendam; Ita Sanctus
Augustinus in Sermone de puritate intentionis. Discant
itaque Sapientes, et Philosophi, ita dirigere studia
sua, ut ex iis semper sola Divini Numinis gloria
cum humili recognitione, nihili sibi elucescat; Nam
ut recte Thomas Kempensis: Si Christum non discis, id
est, Christum imiteris; melius est, si omnia coetera
nescius; Melior enim est ante Deum humilis rusticus,
quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum Coeli
Page:APUG 1053.djvu/106
From GATE
Revision as of 10:51, 1 August 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread