considerat; prudentior est idiota timore Dei perculsus, qui
conscientiae suae arcana continue scrutatur, quam qui abdita
naturae arcana sollicitius, curiosiusque sine conscientiae
rectitudine explorat. Si itaque, uti pagani Philosophi,
Christum nesciant, ita quoque frustra in reliquis
scientiis addiscendis, tanto labore, tanto studio, et vigiliis
laborant, cum ad ultimum finem consequendum nil ipsis
prosit. Pari pacto, ut non dicam de in Religiosi status
Deo devotis, sed et de omnibus qua Ecclesiastici, qua Politici
status personis dictum sit. Si enim in actionibus suis
documenta eorum, quae est aeterna Veritas, neglexerint,
in rerum terrenarum unica cura, et divitiarum thesauris
congerendis, in honorum dignitatumque gloria
per fas, et nefas aucupandis intenti, Christi doctrinam
flocci pependerint, illis haud dubie gloria Mundana,
divitiarum iactantia, amplitudo Regnorum nil ad salutem
proderit, nisi in omnibus suis actionibus politicae
verae, et Christiana documenta Divinae gloriae propagendae
incuberint.
Uti Hoc Dystichum de Doctrina Christi Crucifixi imitanda,
ita hac quoque omnibus Divinae Matris eius accommodari
potest:
Quisquis amat Mariam, satis est, si coetera spernat;
Qui nescit Mariam, nihil est, si coetera quaerat.
Quia Bernardo Sancto teste, Deus omnia nos per suam
benedictam Matrem habere voluit. Haec serva, et semper
habebis paterno materna providentia Filium, et matrem
in omnibus propitium. Vale Lector, et vive.
O Maria, Sanctitate et gloria cumulatissima, immaculatae
Conceptionis sine exemplo gloriosa; Mater Altissimi,