Page:APUG 1053.djvu/54

From GATE
Revision as of 10:00, 1 August 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

de unione nostra cum Deo; nos enim Angelici Spiritus, similes
Deo sumus, quia videmus eum sicuti est, unus plus, unus minus,
pro magnitudine gloriae illis concessa, uti et fit cum iustis: Non
tamen te putare velim, eundem esse statum eorum, qui unionem
cum Deo adepti, adhuc existunt in via, et comphrehensorum: Nos
enim sensibilium rerum notionibus non indigemus, utpote
nostro statui incongruis, sed immediate, ineffabili, et incomprehenso
modo per intellectum, et voluntatem ferimur in
Deum amore nunquam finituro; Horum autem status non
est stabilis, utpote multis casibus, variisque tentationibus expositus;
unde et de nonnullis legeris, qui iam culmen perfectionis
attigerunt, occulto Dei iudicio retrogressi, misere
perierunt; quae te tamen a consequendae perfectionis proposito
dimovere non debent, sed constanter in virtutum solidarum
cultu, et exercitio progrediendum; et quemadmodum
intimae connexionis adhaesio altissimum in ascetica disciplina
locum obtinet, ita quoque per longos labores, spinas,
Cruces, tribulationes, contrarietates, luctus et certamina
ad illum ascenditur, iuxta illud; omnes qui vivere volunt
in Christo IESU, persecutionem patientur. Fili, vis accedere
ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem; Solet
enim Divina Bonitas, amicos sibi servos, antequam eos introducat
in arcana thalami sui penetralia, multiplici tentationum
proelio, tanquam aurum in fornace probare
acerbissimisque tribulationum Crucibus onustos exercere,
ut perfecta Corporis et animi mortificatione, omni voluntate
propria repudiata in Divinae voluntatis beneplacito,
sibi ipsis mortui, soli Christo, unico, aeterno et infinito
Bono conformati vivant. Qui itaque Divini muneris gratia
eo pervenere, illi haud dubie, illi, inquam, iam aeternae felicitatis
arrham adepti dici possunt.
Theodidactus. Bene omnia, O mi Cosmiel, explicas. Scias tamen,