subeunda sunt; Non enim Regnum Christi deliciis, et voluptatibus
huius Mundi emitur; non in effabilium bonorum thesauris
divitiis, et honoribus fluxis, et perituris acquiritur; Sed
in omnibus qualibuscumque adversitatum casibus subeundis ad Christi
imitationem invictam pasicaptia diu ut obtineat, necessarium
est; cuius iugo qui non se subdiderit, fieri non potest, ut
cum IESU crucifixo, gloria potiatur aeterna. Hinc suprema
et ineffabilis Dei et Servatoris nostri humilitas, ut exemplo
tibi praeluceret in humanae assumptione naturae, ad
eam exinationem se demittere potuit; ut qui aeterni Patris
gloria, Dominus, et Conditor omnium, Potentissimus
Deus, aeternus, immensus, et incomprehensibilis; ut cum
ab Adamo per peccatum contractum debitum, nullus Angelorum,
hominumque exolvere posset, ipse Conditor
omnium in humana natura assumpta, non ut purus
homo, sed Theanthropos, homo Deus peccatum solus tollere
posset; quod ut plane faceret, omnium qui unquam
in Mundo extiterunt, hominum tanquam minimus, et
infinita quadam humilitate se subdere voluit omnibus
hominibus, qui unquam extiterunt, tota sua vita, maiora,
atrociora, et indigniora pati dignatus est; adeo ut nunquam
extiterit in Mundo peccatum tam enormo, et tam
execrandum ab hominibus ab Adamo, usque ad consumationem
saeculi comissum, quod infinita haec humilitas,
subiectione non deleret, non nos in filios adoptivos
Patri reconciliaret; dummodo quis merita sua recognoscat,
et factis imitetur.
Theodidactus. Iam, o mi Cosmiel, cognosco, cur Deus in
summo Redemptionis humanae opere percelsus, altissimus
Deus, humillimus pro nobis fieri dignatus sit, Deus
impassibilis, tot tormentis passibilis; Immortalis, morti
subditus, qui innumerabilibus suis beneficiis Mundum paterna
providentiae suae cura, et sollicitudine tam benigne conservat,
This page has been proofread