Ausi sunt dicere, et docere, Christum non verum reale
corpus habuisse, sed pure phantasticum, eorum quae sentiebat,
et inferebantur a Iudaeis tormentorum acerbitate, plane immunis
et liber; atque adeo execrando, et abominabili errore
Christum, qui est aeterna Veritas infallibilis, et ipsa
Sapientia Patris, stupenda Incarnationis suae opera dixerint
ficta, et hypocritica quadam demonstratione, hominibus
exhibuisse; Absit tale contra infinitam Dei bonitatem,
et misericordiam, et tam abominandum commentum,
et tantopere Ecclesiae suae praeiudiciale.
Theodidactus. O Amantissime Cosmiel, quantopere tu
mentis meae tenebras, lucis tuae radiis perfuderis, explicare
nequo: Doleo itaque ex intimis mentis meae praecordiis,
de mea praesumptione, et temeritate, de nimia mea
in iis rebus, quae hominem miserabilem, et pudicum peccatorem
in eiusmodi, inquirendis dedecent, interrogandis
ridicula et stulta praesumptione persuasum; unde aliud a te non
exopto o mi dulcissime Cosmiel; ut antequam discedas a me, modum
et rationem imposterum vivendi praescibere non dedigneris;
et potissimum, quomodo me per passionem Christi amantissimi
Servatoris et Dei mei, me conformare valeam, et
tandem ea bona, quae hic nisi per fidem obtineri non possunt,
una tecum in beatifico Divinae Visionis speculo,
contemplari queam.
Cosmiel. Summopere mihi piae mentis tuae affectus
placet; dum tam anxie salutem tuam te exoptare video;
unde quoque me habebis individuum comitem tuum, Ducem
et Protectorem, qui quicquid te oporteat facere, praescribat;
Ne itaque terrearis ab iis doloribus, qui uti
duri sunt, et asperi, et Mundo, Carni, et sanguini oppido
contrarii; ita quoque ea, magna constantia, et animi fortitudine,
ut bona aeterna consequaris, tibi et omnibus, qui
pie vivere volunt, in Christo IESU, magna animi constantia
Page:APUG 1053.djvu/96
From GATE
This page has been proofread