Page:APUG 1053.djvu/102

From GATE
Revision as of 12:45, 17 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs)
This page has not been proofread


non cessamus; tanto amore attoniti, ut proinde nullo
efficaciori incitamento humanum genus impellere potuerit;
quam ut illum omnibus occurrentibus in hoc vitae
exilio, tot ac tantis tribulationibus necessitatibusque
exposito, crucis portationem prompte, ac intimo pietatis
affectu, humeris subditae, eum sequerentur, qui
suam tanto, et tam excessivo amore, ad mortem usque
ad locum sibi destinatum portavit, nosque ad id faciendum
toties sacrosancti oris sui eloquio monuit; qui
non portat crucem suam, et sequitur me, non est
me dignus; ubi et neminem absque hac salutem aeternam
consequi posse, ex pressis verbis innuit. Vides
igitur mi Theodidacte, cur Divina in carne apud te personaditam
tantopere se exinanire voluit nisi ut sine qua qui beatitudinem
aeternam consequi non possent, ad imitationem
dulcissimi servatoris, homines eam efficacius consecuturi concitarentur.
Theodidactus. O Beatissime Cosmiel, quantopere me
aeterne veritatis cognitione cor meum accendisti!
quantopere me Divino tuo eloquio confirmasti!
iam enim aperte, et luculenter cognosco, quantum amantissimo
Redemptori meo debitum amorem reddere debeam;
iam comprehendo, omnia me posse; qui me confortat,
et dicere cum Apostolo: Quis me separabito a charitate
Dei.
Cosmiel. Maxime mihi placet ardens tuum in cruce
portanda desiderium, quod tamen complere non poteris,
nisi cum summa spiritus resignatione, et voluntatis
tuae cum Divina unione, et concordia, quae est
summa mentis a Deo electae perfectio, quam ut
obtineas, tibi hisce modum praescribo.
Gradus ad splendorem Veritatis perveniendi, ex passione
Christi pie, et ardenter, et intime per assiduae meditationis,
et contemplationis studium cognite, et ponderati,