Page:APUG 1053.djvu/103

From GATE
This page has been proofread

septem sunt:
1. Assensus rationis.
2. Affectus compassionis.
3. Aspectus admirationis.
4. Excessus Devotionis.
5. Amictus assimilationis.
6. Amplexus Crucis.
7. Intuitus Veritatis.
Quos gradus tibi ordine, ut eos uberiori animi affectu
cognoscas, explico.
Primus gradus est, ut consideres, quis sit ille, qui
amore tui patitur, eique per rationis assensum subdere,
ut credas eum supplici adoratione esse:
Unigenitum Dei filium.
Omnium rerum principium.
Humani generis Redemptorem.
Retributorem omnium bonorum.
Secundo, considera, qualis est, qui patitur, eique se
configurare per cordintimae compassionis affectum, tanquam
innocentissimo, mitissimo, nobilissimo, amantissimo, conformis sis
Tertio, considerare debes, quantus sit, qui patitur, et
deinde egredere per admirationis aspectum, et attende,
quod ipse est immensus, potestate, pulchritudine, felicitate,
aeternitate; unde stabis mente attonitus, tam
immensam potestatem annihiliari, pulchritudinem summam
adeo deformari, felicitatem tot tormentis deturpari,
aeternitatem denique mori.
Quarto. Considera, qua de causa patiatur, et per excessum
devotionis in extasim rapieris, eo vel potissimum,
quod patiatur pro tua redemptione, pro tua illuminatione,
pro tua sanctificatione, pro tua glorificatione.
Quinto. Considera, sub quali forma patitur, et ipsum
indue per assimilationis amictum; passus est enim sicut
verus agnus, et victima pro Mundi vita; liberalissime
respectu proximi, severissime respectu sui; obedientissime