Page:APUG 1053.djvu/66

From GATE
Revision as of 13:33, 12 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "facillime locis, negotiis, hominibusque perturbantur, distrahuntur,<lb/> reddunturque multiplices, et telis hostium summo<lb/> cum periculo exponunter. Praedicto exercitio mor...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


facillime locis, negotiis, hominibusque perturbantur, distrahuntur,
reddunturque multiplices, et telis hostium summo
cum periculo exponunter. Praedicto exercitio mortificationis,
et Resignationis coniungant assidue Tyro frequentissimam
aspirationum, et orationum, et ardentissimam desiderii
citissime ad Theologiae mysticae apprehensionem, et unionem
Divinam valeat pervenire; hae namque aspirationes
superant media reliqua inter Deum, et animam.
Documentum X. Nemo se propter ingenii stupiditatem
ineptum ad hanc sapientiam comprehendendam existimet:
nam hic non exigitur subtilis intellectus, sed humilis et ardens
affectus. Exercitia enim externa quamvis bona ac pia
sunt, tamen multo maioris momenti censenda est exercitatio
interna, qua homo ardentissime ad Deum, non per
sensus aut imagines, sed modo quodam supernaturali ita
confugit, ut illi uniatur: Deus namque omnes ad se trahere,
et sibi unire paratus est, si nos reliquis rebus liberos,
et expeditos inveniret; sicut enim sol visibilis lumen suum
in lucidem speculum sibi e diametro obiectum effundere, et
in eo figuram suam formare solet, ita anima munda, et ab
impedimentis libera, clasissimis radiis invisibilis solis imago
mire refulget. Expetit enim Dominus mirifice se
nobis tradere, et anima nostra vitiis, ac rebus externis
expedita, sponte sua tendit in Deum, a quo se originem
ducere credit: Sicut lapis, quod corpus grave sit, naturaliter
appetit Deorsum: solus quippe Deus est naturalis
locus animae, ac ob id spirituales, et praestantissimae
vires animae donatae sunt, non ad infirmas res cogitandas
et appetendas. Quapropter valde mirandum est, si eas putido
et atro caeno immergamus. Non obliviscatur Athleta
mysterii Crucis, in imagine unigenti Crucifixi nidum suum