Page:APUG 1053.djvu/65

From GATE
This page has been proofread


internos oculos non violenter, aut turbine, sed tranquille,
et simpliciter in Deum dirigas, totum te in Divini amoris
immensum pelagus amanter immergens Spes semper tecum
habitet, te comitetur, ne unquam illam abiicias, ne ab ea
ulla temporis occasione distraharis, sed invicto et forti animo
in sancto labore persistas, incessanter dispersiones cordis
tui collige, teque in summam illam bonitatem reflecte.
Quod si huic studio diligenter assuescas, tandem fiet, ut
Domino adiutore consuetudo haec in naturam transeat,
ita ut non minus facile sit Divinis intendere, quam
vivere, vel spirare. Nullibi Deum certius, quam intra
te invenire poteris, dummodo intra te habites, ibi enim
semper adest, ideo coram oculis eius humiliter tanquam
casta sponsa haec verba saepius repetes: Dominus adest,
Dominus me intuetur: haec dicens, ita Domino intendas,
ac si ipsam Dei essentiam coram cerneres, et nil esset
in Mundo praeter te, et illum. Asserva te in te ipso, et exultabis,
quia tam facile Deum intra te inveneris.
Documentum IX. Si Colloquia, et negotia obstent, quo
minus in Deum libere, ut coepisti, tendere valeas, non ideo
prorsus ab illo elongeris, sed fixa in eo animi affectione ita
permanebis, ut mox confecto negotio penitus ad eum quasi
iam ipsum sitiens confugias. Illud tamen advertendum est,
eum, qui nudum se Domino exhibuit, et coram illo suis se
affectionibus spoliavit, nulla dona Dei sibi arrogare, aut
usurpare. Praeterea si is maximis, ac molestissimis saeculi
negotiis premeretur, nil ideo mentis profectui decresceret; omnia
enim temporalia libere sinit abire, nec in illis usu
mentis immoratur, sed intentionis, et amoris fervore in
Deo defigitur. Hi vero, qui in rebus, et saecularibus negotiis
non pure Deum spectant, nec eius dilectioni interius muniti sunt,