Page:APUG 1053.djvu/30

From GATE
Revision as of 12:28, 2 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "sicut feci; et tactus amore cordis intrinsecus dixit: Nunquis vane constitui omnes filios hominum?<lb/> Faciam igitur, et aedificabo hominem, qui sit Deus; Primogenitum omnium...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


sicut feci; et tactus amore cordis intrinsecus dixit: Nunquis vane constitui omnes filios hominum?
Faciam igitur, et aedificabo hominem, qui sit Deus; Primogenitum omnium creaturarum, hacredem
universorum, ut secundem rationem virtutis suae instauret universa. Flabit spiritus eius, et fluent
aqaue misericordiae meae. Emittet Verbum suum, et creabuntur, et renovabit faciem terrae,
et germinabit germina iusta.
Descendat igitur in terras Unigenitus meus, qui in sinu meo est, qui est splendor gloriae, et figura
substantiae meae, et qui sedet ad dexteram Maiestatis; immensus, et omnipotens, faciat semetipsum
parvulum, formam servi accipiat, et habitu inveniatur ut homo, et adorent eum omnes Angeli eius,
et in nomine ipsius omne genu flectatur, Coelestium, terrestrium, et infernorum. In omnibus pri