Page:APUG 1053.djvu/30

From GATE
This page has been proofread

sicut feci; et tactus amore cordis intrinsecus dixit: Nunquid vane constitui omnes filios hominum?
Faciam igitur, et aedificabo hominem, qui sit Deus; Primogenitum omnium creaturarum, haeredem
universorum, ut secundum rationem virtutis suae instauret universa. Flabit spiritus eius, et fluent
aquae misericordiae meae. Emittet Verbum suum, et creabuntur, et renovabit faciem terrae,
et germinabit germina iusta.
Descendat igitur in terras Unigenitus meus, qui in sinu meo est, qui est splendor gloriae, et figura
substantiae meae, et qui sedet ad dexteram Maiestatis; immensus, et omnipotens, faciat semetipsum
parvulum, formam servi accipiat, et habitu inveniatur ut homo, et adorent eum omnes Angeli eius,
et in nomine ipsius omne genu flectatur, Coelestium, terrestrium, et infernorum. In omnibus primatum
teneat, quia complacuit mihi in ipso plenitudinem divinitatis inhabitare, et per eum purgationem
peccatorum facere, reconciliare mihi omnia in ipso, ut factus obediens neque ad mortem pacificet omnia,
quae in Coelo sunt, et in terra.
Cumque vidisset Deus, quod bonum esset Deum fieri hominem propter salutem hominum, dixit: Fiat
Deus homo, ut Homines sint sicut Dii. Tunc missus est a Deo Angelus Gabriel in Civitatem Galilaeae,
cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David,
et nomen Virginis Maria. Carpit iter Gabriel, et auream lumen praeferens per medios tranat
Coelos, perque aethera migrans, scindit nebulas, secat aerem.
Pervenitque celeri cursu ad Civitatem Galilaeae Nazareth, ubi sub paupere tecto, humili in thalamo
manebat pudica Virgo, coelestibus cogitationibus intenta, voluens in pectore urentes curas de mundi
salute. Ingreditur ad Virginis conspectum facie rutilanti, aspectus eius sicut fulgur, vestimentum
sicut nix. Quam intuens, et veneratus, statim ex ore salutavit, dicens: Ave Maria gratia plena:
Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.
Timuit Virgo ad Angeli affatum, et turbata est, et oculis humi defixis cogitabat qualia esset ista salutatio?
Cui Angelus: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies,
et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnums, et filius Altissimi vocabitur.
et Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et
Regni eius non erit finis.
Substitit Virgo audiens se futuram matrem, quae Virginitatem Deo voto dicaverat, et fixum, et decretum
in corde habebat, virum nunquam se cognituram, dixit ergo, fiducia in deum plena, et quomodo tandem illud fiet, cui Gabriel respondit Gabrielle: spiritus sanctus superveniet in
te; et virtus Altissimi obumbrabrit tibi; ideoque, et quod nascetur ex te sanctum, Vocabitur Filius
Dei, quia non est impossibile apud Deum omne Verbum.
Tunc Maria oculos ad sydera tollens, plaudentibus Angelis, plaudente mundo, plaudenteque turba
Patrum in sinu Abrahae recepta, humili voce, religioso corde pronunciavit verba, per quae
instaurata fuerunt, sive quae in terris, sive quae in Coelis sunt: Ecce Ancilla Domini: Fiat
mihi secundum verbum tuum. Theodidactus. Sed et haec omnia ex Angeliis: rogate nunc mihi quomodo segessens a filii natu Virgo.
Cosmiel. Quo Hoc itaque temporis momento propter nos, et propter nostram salutem a regalibus sedibus is, qui erat
ubique, aeterna Dei proles, Deus de Deo, lumen de lumine, sempiternum verbum, descendit in uterum
Ancillae Domini, et terra eius benedicta germinavit Salvatorem. Nam dexterae Dei digitus,
Virtus Altissimi, Omnipotentia spiritus sancti, ab ea parte, qua Virginis cor ineffabili amore fervebat,
purissimum attraxit sanguinem, et intra Virgineum, et genitale gremium, corpus, quod erat