Page:APUG 1199.djvu/65

From GATE
Revision as of 20:45, 27 December 2023 by Fausto Zamboni (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "SCENA SECUNDA. Mullus, seu lusus; Congerrones et Nugones Pueri, et Calatiscus servus Mull. Ter tria: ter octo: ter decem: ter sexdecim: Ter vicies: ter centies: ter millies: S...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


SCENA SECUNDA. Mullus, seu lusus; Congerrones et Nugones Pueri, et Calatiscus servus Mull. Ter tria: ter octo: ter decem: ter sexdecim: Ter vicies: ter centies: ter millies: Si summa recte ducitur: sunt undecim. Hoc adeo didici memoriter sic reddere: Quod cum haec docebar, vapulavi centies. Ludi magister ille quis quae[so] fuit, Qui me docebat? Archimedes arbitror. Archita, vel Tarenti summularius. Vel ille noster Archimede promptior Margita somniosus archipresbiter Aut Boeticae (?), aut Baeoticae (?), aut Bo[h]emiae. In summa ab Archi nomen inceptant boni Numerariorum antistites sapientium, Archimandritae, Archimargitae ut audiant. Quicumque, quisquis, quilibet, quiquifuit: Effluxit animo doctor: mihi tamen optima est Memoria. Teneo genera ludorum memor Que, quanta, quantum. Mater hoc dicat mea