Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/87

From GATE
Revision as of 10:54, 12 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "in praesenti figura num.23 ex citatae Tabulae loco extracta; ubi vides Aram in qua duo vasa ponuntur, intra quae humor ex dicta Eparistirii phiala sua Cruce signata, utrinque...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in praesenti figura num.23 ex citatae Tabulae loco extracta; ubi vides Aram in qua duo vasa ponuntur, intra quae humor ex dicta Eparistirii phiala sua Cruce signata, utrinque se exonerat; quàm circumstant, 21.22 Cynocephalus, vas in manu sinistra, deindè Horus 22. vas in manu dextra tenens supplicare videntur supremo Numini, cui substrant; ex altera parte 23. Ara stipatur flore Loti, e capreolis vitigineis, unde et fons vitigineus Hecates dicitur, ut postea exponetur; quae sequitur 24.... id est sub Leonis forma facie veiò accipitrina, in cuius circulus Lunae-solaris cum flamma emergente conspicitur; per quae hierogramma, omnia quae hucusque de Eparisterio dicta sunt pulchre et concinnè abstrusissimis symbolis indigitantur: summa significationis haec est. Sol supramundanus seu Hemphta, ut vocant, influit in aquae et igneae substantiae aeconomiam, et fontanos patres, qui ei praesunt; unde refultat fons vitigineus, cuius derivatione omnia quae in Mundo sunt, aluntur et conservantur. Quae ut intelligantur, sciendum est, si ignis, et calor in Mundo tantummodo forent, totum Mundum ardore et siccitate perditum iri, contra si sola humiditas dominaretur, Mundum humiditatis exuberantia necessariò destrucum iri. Sapienti itaque consilio à suprema mente (quae per globum alatum serpentiserum signatur) constitutum suit, ut calidum humido aptè attemperaretur, atque adeo Mundus huius miscellae temperie conservaretur. Sed iam singula explicemus. Globus triformis influxum supremi Numinis exhibet; triforme Numen dicitur, eo quod supremam divinitatem, per globum indicatam in se contineat; secundò spritius sit universalis per alas, queis summa velocitate omnia penetrat, signatus; et denique vitam rebus omnibus per serpentem notatam tribuat, et primo quidem influit inSolem et Lunam, seu quod idem est in intelligentiam, cuius symbolum est 24 sphynx....