Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/86

From GATE
This page has not been proofread


Hiricio itaque capite sceptro imposito, fœcunditatem, quam Osiris Niloticus, siue Pan Mendesiorum Aegyptiæ Telluri adserebat, notabant; quæ quàm susissimè exposita uideat Lector in Obelisco Pamphilio sol.274. Altertum sceptrum Loti flore insignitum monstrat sympathicum, Solaris Numinis cum Nilotico Osiri corresposum consensumque, eò quod Loti flos perpetuò ad Solem se conuertat, uti alibi expositum fuit; itaque quoque et in scacrificijs ab Hieromystis portari solebant, ut obnaturalem quandam congruentiam, quam cum Genijs Hircus, et flos Loti habent, tùm sæcunditatem Nili per Hircum; tùm ubertatem rerum, per Loti florem indicatam, eos attractu quodam prouocara se posse crederent.