Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/77

From GATE
Revision as of 12:59, 7 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Prodromo et in Explicatione Tabulae bembinae, quamuis etiam hi characteres iidem sint, ut posteà patebit. <br> Constat igitur Character iste duabus heterogeneis lineis, cireu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Prodromo et in Explicatione Tabulae bembinae, quamuis etiam hi characteres iidem sint, ut posteà patebit.
Constat igitur Character iste duabus heterogeneis lineis, cireularibus?? et rectilineis, apparetque nihil aliud esse, quàm Characterem illum, quo antiqui Astronomi Aegyptios secuti denotabant Mercurium, sic .. Undè et characterem Tauticum dicebant. Per circulum denotabant Divinae mentis diffusionem in Mundum sidereum et per crucem diffusionem in elementa, quam lapsum elegantissimè expressum hieroglyphhicè videmus in Obelisci Lateranensis, lateris primi tertiò hierogrammatismo, hoc ectypo. Ubi serpens... ex circulo prodiens sese insinuare videtur Mundi huic sensibili, per Crucem ansatam significato, adeò quidem, ut circulus nihil nisi motum Divinae mentis ut suprà fusè demonstravimus, significet. Seprepns autem... nihil aliud, nisi spiritum illius, qui per universam Mundi molem diffunditur: uti fusè in hierogrammatismo xvII. Serpentis in Obelisco Pamphilio actum est. Hinc Anaxagoras quatuor elementis constituitis et per Crucem indicatis, iis motorem adiungit, sive Spiritum, sive Deum, sive Mentem, ut Proclus interpretatur, per quen haec quatuor regantur Advertebant enim Aegyptii duos potissium simplices motus in rerum natura elucescentes, recturm ac circularem; hunc per circulum, illum per rectas exhibebant; Elementis enim extra sedes naturales dimotis, suos ad easdem reditus non aliter, ac per ectas lineas facere experimento comprobabant. Non igitur incongruè per quatuor rectas et unico puncto individuoque in contrarias excurrentes partes, quatuor elementorium ( in quae elementata??? tandem resolvi possunt) innuèrunt mysterium confirmant ea, quae in Cabala Saracenica me annotasse??? memini.... Philosophi et Medici Aegyptii partium Indiae et Graeciae indicaturi quatuor elementa, quadratum sub figura Crucis pingebant.